라틴어 문장 검색

Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan.
그래서 우리는 그의 성읍들을 모두 점령하였다. 우리가 그들에게서 빼앗지 못한 성은 하나도 없었다. 바산에서 다스리던 옥의 왕국인 아르곱 전 지역에는 성읍이 예순 개나 있었는데, (불가타 성경, 신명기, 3장4)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장37)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: " Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장28)
Accedebat huc quod in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장2)
Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 25장1)
Quapropter ex imperio ipsius interdicitur tibi ne ultra tres dies moram facias in aliqua regni sui civitate, donec urbem Constantinopolim ingrediaris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:5)
His itaque per turmas ex diversis regnis et civitatibus in unum collectis, sed nequaquam ab illicitis et fornicariis commistionibus aversis, immoderata erat commessatio, cum mulieribus et cum puellis sub ejusdem levitatis intentione egressis assidua delectatio et [0407B] in omni temeritate sub hujus viae occasione gloriatio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:2)
Audito quidem tam crudeli nuntio Meravis, qui post regem secundus imperat, et cujus voci omnes cives et universae civitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est vehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subveniendum civibus urbemque tuendam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:1)
Eodem quoque tempore et anno comes Reymundus, adunata manu Christianae gentis a diversis locis et regnis, civitatem Tripolin, quam vulgo Triplam vocant, obsedit multis diebus et annis, eam machinis et armis expugnare molitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 64:1)
Pauci sumus, et jam civitati et regno Babyloniae virtus nostra innotuit, et haec Babylonia non amplius hinc quam via trium dierum remota esse perhibetur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:2)
Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:6)
in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장4)
ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:11)
Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:19)
nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION